|
Interim vero vitam terrenam fructibus terrenis nutriret, donec ad illam
vitam transferretur ubi nullis prorsus alimentis indigeret. Sicut
scriptum est: Factus est primus homo in animam viventem; secundus in
spiritum vivificantem (I Cor. XV). Quia enim quod vivit vitam habet,
quam autem vivificat vitam dat; plus est omnino vivificare quam vivere.
Propter quod (quia vita prima per se stare non potuit, vita autem
novissima aliunde sustentari opus non habebit) primus homo in animam
viventem factus dicitur, quae vitam quidem in se habuit, sed corpori per
se solam, vitam dare non potuit; secundus autem in spiritum
vivificantem, qui et vitam habebit in se, et corpori dabit per se.
|
|