|
Si autem quaeritur quo studio vita humana si homo non peccasset colenda
et exercenda fuisset; non inconvenienter dicitur praeter interna et
spiritualia studia sapientiae et divinae contemplationis, foris etiam in
terra culturas sive in arando, sive in seminando, sive in plantando, et
caeteris ejusmodi operibus quibus natura bona exculta profectum capit in
melius, primum homines non ad laborem, sed ad delectationem exercendum,
ut et opus esset ad delectationem, et exemplum ad eruditionem. Sic
namque exterior homo exercendus erat ab ipso studio exterioris operis,
ut forma sumeretur studii interioris; et in eo quod foris faceret,
agnosceret quid sibi intus faciendum esset. Nam et intus similiter
quaedam terra erat quae bona quidem creata erat, et tamen si bene
excoleretur adhuc melior esse poterat; quae culta fructus bonos daret,
neglecta vero mala et noxia germina proferret.
|
|