|
Post ista quae jam dicta sunt etiam illud quaerendum videtur, qualiter
homo filios procreare potuisset si non peccasset, qualesque futuri
essent qui ex eo nascituri essent. In hujusmodi ergo, sicut jam saepe
diximus, diligenter considerare oportet, ut ab iis quae dubia non sunt,
ea quae probabiliter tantum dicuntur discernamus. Quae enim nec
auctoritas probat, nec ratio arguit manifesta, inter dubia relinquuntur;
tamen ista non inutiliter aliquando in quaestionem admittuntur, ut vel
inveniatur quod verum est, vel saltem quod falsum est non concedatur.
|
|