CAP. XXIII. Utrum justi an injusti nascerentur.

Quia ergo conjugium inter masculum et feminam ante peccatum a Deo institutum, eisque ut crescerent et multiplicarentur dono benedictionis concessum atque injunctum legimus: commistionem carnis in generatione prolis, sine turpitudine et concupiscentia futuram nullatenus dubitare debemus. Qui ergo sine peccato generantur, consequens omnino est quod etiam sine peccato nascerentur, quemadmodum ii qui modo generantur cum concupiscentia, quasi ex ipso radicis suae vitio corruptionem trahentes, nascuntur cum culpa.