|
Illud etiam dignum inquisitione videtur an paternae obedientiae meritum
per incorruptam originem ad posteros omnes transire debuerat,
quemadmodum nunc inobedientiae illius culpa, per eamdem originem
vitiatam in universos se effundendo dilatat. Quod si verum est ita tunc
in nascentibus foret ex merito parentum originalis justitia, sicut nunc
invenitur in eisdem ex solo paternae transgressionis reatu originalis
culpa. Idcirco tamen asserendum non est temere, quia non similiter
videtur quod quemadmodum nunc natura per inobedientiam ad corruptionem
mutata cernitur, ita etiam tunc per obedientiam observatam (nisi usque
ad tempus praediffinitum a Deo conservata fuisset) ad incorruptionem
mutaretur. Semel enim transgredi plena inobedientia fuit; sed non
similiter perfecta obedientia fuisset, si in ipsa obedientia, homo usque
in finem non perstitisset. Propterea sicut inobedientia uno tempore
consummata naturam ad corruptionem mutavit, ita obedientia naturam ad
incorruptionem non mutasset, donec tempore suo usque in finem servata
fuisset perfecta. Qui autem interim generarentur, a natura nondum adhuc
ad veram incorruptionem transformata seminarentur, neque nascendo
originalis justitiae meritum acciperent; quoniam et ipsi a quibus
nascerentur, nondum adhuc perfectae obedientiae justitiam haberent. Non
autem potuit natura nascentibus dare quod in generantibus nondum adhuc
possidebat, quemadmodum et ii qui nunc in peccato generantur, non aliud
nascendo trahunt quam vitium quod a natura a qua seminantur accipiunt.
Sic itaque primus homo tempore obedientiae suae casto conjugio ad
propagationem posteritatis institutioni divinae serviens filios
generaret sine peccato quidem, quoniam ex natura ab omni vitio libera,
sed non similiter paternae justitiae haeredes; quoniam ipsa natura
nondum foret ad incorruptionis praemium (quod nisi post peractam
obedientiam dandum non erat) transformata. Postquam autem a vita aeterna
ad coelestem et spiritualem statum transformatus fuisset, amplius
generare non debuerat; sicut modo per inobedientiam mortalitati
subjectus a carnis tamen propagatione non cessat. Propterea igitur non
videtur una esse utrobique conditio, quia eadem ratio utrinque non
apparet. Sunt tamen qui credunt veraciter asserendum quod primus homo si
non peccasset nullos nisi bonos filios genuisset, et nemo omnium qui ex
ejus carne nasceretur damnaretur. Tamen illud merito quaeritur utrum
sola primi hominis obedientia probata, omnibus posteris ex eo nascituris
ad meritum sufficere debuisset; an si singuli quique post eum temporibus
suis (quemadmodum ipse primus probatus est) sive ejusdem sive alterius
cujuslibet mandati observantia probandi fuissent. Et potest fortassis
non absurde credi quod idem mandatum quod primo parenti datum est,
posteri quoque illi observare debuerunt, ut singuli propria obedientia
probarentur, et singuli pro meritis suis digna remuneratione
glorificarentur. Primam tamen obedientiam observatam causam fore gratiae
adjutricis in omnes sequentes et ipsam obedientiam obediendo imitantes.
|
|