|
De termino autem hujus vitae inferioris in qua usque ad tempus definitum
homo manere debuerat, donec coelesti ac vere immortali vita super
indueretur, et post peractam obedientiam ad praemium obedientiae sine
mortis interpositione transferretur, hoc magis rationi consentaneum et
fide dignum videtur, quod sicut in hac vita mortali aliis per mortem
decedentibus alii per nativitatem victuri succedunt, ita quoque tunc
praecedentibus post terminum hujus vitae temporalis ad vitam aeternam
translatis, hi qui ex eis nati fuissent, decedentibus succederent; et
ipsi quoque tempora sua impleturi et obedientiam servaturi donec tandem
numerus ad vitam praedestinatorum impleretur, et tempus huic inferiori
vitae genere humano deputatum consummaretur.
|
|