CAP. XXVI. Utrum perfecti nascerentur statura et scientia.

Si vero quaeritur quales homo generare filios debuisset si non peccasset, utrum videlicet quemadmodum ipse primus homo secundum staturam corporis et secundum sensum mentis perfectus mox conditus est, ita quoque qui ex eo nascituri fuissent, tam corpore quam sensu in ipso mox nativitatis suae exordio perfecti esse deberent. Nos secundum existimationem nostram id magis approbamus, ut primus quidem homo, sicut diximus, et corpore et sensu perfectus mox factus fuisse credatur; illos vero qui ex ipso nascerentur eadem lege qua et nunc nativitatem humanam ordinatam cernimus parvos nascituros; ac deinde per intervalla temporum tam in sensu animi quam in statura corporali incrementa accepturos. Sic enim in omni genere rerum aliam legem primam conditionem habuisse cernimus: atque aliam subsequentem propagationem. Prima enim omnia perfecta facta sunt; caetera autem omnia quae ex ipsis oriuntur et post ipsa subsequantur, nisi per intervalla temporum crescendo ad perfectionem venire non possunt. Hoc in arboribus et plantis et germinibus cunctis; hoc in bestiis et cunctis viventibus cernimus. Quia a modico universa incipiunt; ac deinde paulatim per incrementa ordine ad perfectionem evadunt. Quocirca nequaquam pro vitio humanae naturae deputandum est si in principio suo a perfecto inchoata, per subsequentem propagationem a modico ad majora et meliora proficiat. Et de corpore quidem humano fortassis difficile non erit, neque inconveniens videtur hoc in existimationem recipere. Verum de sensu et cognitione veritatis fortasse minus probabile existimabitur. Quod scilicet ii qui sine peccato nascerentur sensu et intelligentia mentis imperfecti nascerentur, propterea quod omnis ignorantia in rationali creatura non nisi ex poena peccati esse videatur. Sed qui hoc dicunt, non satis diligenter considerant quod non omnis qui aliquid nescit aut aliquid minus perfecte scit, statim ignorantiam habere sive in ignorantia esse dicendus est; quia ignorantia non dicitur nisi tunc solum cum id quod ignorari non debuisset, nescitur. Talis itaque ignorantia non nisi ex poena peccati inesse cognoscitur, cum mens a lumine veritatis excaecata ne ea quae scire deberet, cognoscere valeat, proprio vitio obscuratur. Illam vero quae in nascentibus cunctis et nunc a principio inesse videtur, et tunc quoque inesse debuisse creditur, sensus sive cognitionis imperfectionem, naturae esse non culpae: ex hoc manifeste liquet quod Dominus in Evangelio cum sub typo animae Samaritanam de occultis suis conveniret; primum eam quinque viros habuisse ac deinde quem tunc habebat virum ejus non esse testatus est, dicens: Quinque enim viros habuisti; et nunc quem habes, non est tuus vir (Joan. IV). Qui sunt quinque viri quibus anima rationalis primum legitime copulata dicitur, nisi quinque sensus corporis, secundum quos prima aetas vitae humanae sine rationis discretione gubernatur; secundum quorum videlicet sensuum affectus incedere si illi aetati non natura, sed vitium esset; nequaquam ipsi sensus viri, sed adulteri potius appellati fuissent. Praeterea cum post ea subjunctum est, quod ille quem habebat vir ejus non esset; manifeste demonstratum est quod ii quos prius habuerat quinque ejus, hoc est legitimi, et non alieni fuissent. Naturale siquidem humanae naturae est, in prima aetate secundum solos sensuum affectus moveri atque incedere.

Cum vero ad annos discretionis pervenerit, si relicta veritate errorem sequitur; ejus error tunc non maritus, sed adulter appellatur. Quod autem prius secundum solum motum sensuum incedens operatur, nec malum ei ad culpam, nec bonum ad meritum reputatur. Non igitur infantibus etiam in peccato natis vitium est sine cognitione nasci, sed hoc eis vitium est cum tali scilicet vitio nasci unde postmodum (cum ad annos discretionis pervenerint) contingat eos si gratiam adjuvantem non habuerint a cognitione veritatis (illa praesertim quae ad salutem pertinet) praepediri. Quod si verum est, neque vitium fuisset illis qui sine peccato nascerentur, sine cognitione etiam nasci; quia nihil in se nascendo haberent unde postea cum ad tempus cognoscendi pervenissent, potuissent a cognitione veritatis praepediri. Et nos quidem secundum hunc modum in rebus occultis ea quae magis probabilia nobis videbantur eligimus, ita tamen ut in nulla parte dubia pro certis asserere praesumamus. Pro eo autem quod propositum fuit nobis tractare qualis primus homo conditus est; hoc praesenti abbreviationi volumus sufficere. Nunc autem restat ut id etiam quod sequitur, hoc est scilicet qualiter institutus sit a Deo quantum interim animo occurrerit, et proposito nostro convenire videbitur, explicemus.