|
Qualiter primus homo institutus sit a Deo et ad recte vivendum
informatus, ut plenius valeamus agnoscere quod jam dictum est superius
oportet nos ad medium revocare. Diximus namque superius duo bona a
principio a Deo homini praeparata: unum corporale, alterum spirituale.
Unum visibile, alterum invisibile; unum transitorium, alterum aeternum;
unum corpori, alterum spiritui; unum inferiori vitae, alterum superiori,
ut utraque vita jucunditatem suam haberet. Alia ad fomentum, alia ad
gaudium; alia ad necessitatem, alia ad felicitatem; alia ad usum
temporis, alia ad fructum aeternitatis. Horum itaque bonorum quae ad
utramque vitam pertinebant spiritui (qui ipsi carni in homine
praesidebat) cura injuncta est, quatenus scilicet alterum hoc est
corporale bonum ad usum inferioris vitae per providentiam disponeret,
alterum vero hoc est spirituale bonum ad fructum vitae superioris per
obedientiam quaereret.
Utrumque ergo ad spiritum rationalem pertinuit, ut et carni suae
provideret et sibi. Carni quidem suae in bono quod sibi ad usum ejusdem
carnis erat subditum: sibi autem in bono illo quod non solum carni, sed
ipsi quoque qui in carne superior fuit exstitit dignitate praelatum.
Quapropter ad inferius quidem bonum conservandum providentia pertinuit;
ad superius autem bonum obtinendum obedientia necessaria fuit.
Providentia ex ratione, obedientia ex praeceptione; providentia in
praecepto naturae, obedientia in praecepto disciplinae. Sic itaque
primus homo institutus est, ut vitae inferioris bonum per providentiam
custodiret; vitae superioris bonum per obedientiam quaereret. Si ergo
secundum hanc institutionem incessisset, perfectam justitiam tenuisset;
et sicut alienus fuisset a culpa, ita etiam liber et immunis
permansisset a poena. Ut autem hujus institutionis modum utrinque
perfectius agnoscimus, utriusque vitae rationem et formam, et ea quae ad
utramque vitam spectare videntur bona, eorumque usum diligentius non
considerare oportet.
|
|