CAP. XXVIII. De institutione hominis secundum inferiorem vitam.

Duo igitur bona quae superius distinximus, Deus homini ab initio praeparaverat. Alterum temporale et alterum aeternum: utrumque plenum et perfectum. Alterum, id est temporale bonum, plenum statim condito apposuit; alterum, id est aeternum plenum post meritum dandum proposuit. Illi quod dederat custodiam apposuit cum providentia sua praeceptum naturae; ad alterum quod proposuerat viam aperuit cum sua gratia praeceptum disciplinae. Praeceptum autem naturae tria continet, praeceptionem, prohibitionem, concessionem. Praeceptio naturalis est discretio naturalis, per quam inspiratum est homini quae sunt naturae suae necessaria. Prohibitio vero est per quam insinuatum est illi quae sunt noxia. Concessio autem est discretio eorum quae media sunt, id est quibus uti vel non uti sine periculo vel incommodo potest. Si ergo homo per naturale praeceptum instructus negligentiam cavere voluisset, divina providentia nulla eum violentia opprimi vel offendi permitteret.