CAP. XXIX. De institutione hominis secundum superiorem vitam.

Poterat itaque homo per praeceptum naturae conservare bonum naturale quod habuit, sed per illud non potuit aeternum bonum (illud quod necdum habuit) adipisci. Neque enim ad vitam superiorem obtinendam meritum illi foret, si aut vitaret huic vitae noxia, aut quae salubria sunt appeteret, sive ad utrumlibet mediis uteretur, quoniam in his omnibus non tam praecipientis affectum quam commodum obedientis attenderet. Itaque ut homo super hanc vitam aliquid mereretur, necessarium fuit ut praecepto naturae praeceptum disciplinae adderetur; et ut in ipsius praecepti exsecutione homo non tam praecepit utilitatem quam praecipientis dilectionem amplecti probaretur. Sed quid erit amplius quod ad experiendam obedientiam hominis illi praecipiatur, cum totum quod ad vitam pertinet humanam, in praecepto naturae contineatur? Quaecunque enim propter hominem facta sunt: aut necessaria sunt vitae humanae, et pertinent ad praeceptionem; aut noxia, et pertinent ad prohibitionem; aut media, et pertinent ad concessionem. Mandatum autem disciplinae neque de praeceptione neque de prohibitione naturali sumi poterat; ne si vel eadem praeciperet Deus aut prohiberet quae prius praeceperat et prohibuerat meritum, ut dictum est, ad vitam obedienti non esset. Si vero in utrolibet mutaret mandatum, ut vel necessaria prohiberet vel noxia praeciperet naturam a se factam injuste laederet. Et in repugnantia mandatorum ejus quaecunque pars ad effectum duceretur hominem in necessitatem praevaricationis praecipitaret, cum e duobus contrariis alterum sine alterius transgressione implere non posset. Oportuit ergo ut de concessione naturali praeceptum disciplinae sumeretur, quia solummodo meritum esse potuit ubi liberum arbitrium fuit, et ubi homo ad utrumlibet se pro voto inclinare potuit. Sed tamen oportebat ut de ipsa concessione praeceptum disciplinae sumeretur, quatenus per praeceptum concessio ipsa non mutaretur, id est ut praeceptum naturam rei de qua fieri debebat non corrumperet, neque contra primum institutum vitae humanae noxiam faceret, quatenus sola inobedientia praevaricatori non ipsius in qua praevaricabatur rei natura noceret. Cum autem de concessione naturali praeceptum disciplinae formandum fuisset congruum fuit magis ut secundum prohibitionem hoc fieret non secundum praeceptionem ne diabolus posset obedientiam hominis calumniari, et in uno tantum non in pluribus; ne inobedientia ipsa valeret ab homine excusari. Si enim dixisset Deus homini ut de ligno scientiae boni et mali manducaret, haberet diabolus adversus hominem aliquid quod dicere posset, quod videlicet in exsecutione mandati commodum suum magis quam praeceptum creatoris sui respexisset, et ad perficiendum id quod praeceptum fuerat non amore Dei, sed delectatione cibi adductus fuisset. Rursum si multa de his quae naturaliter concessa fuerant Deus homini prohibuisset, et pauca concessisset, praevaricationis suae homo adversus Deum excusationem habere videretur, pro eo quod necessitate magis quam voluntate ad praevaricationem impulsus demonstraretur. Propterea Deus hominem ad experiendam obedientiam mandato informans multa concessit et pauca prohibuit ut ipsa obedientia esset libera, et quae prohibuit idcirco potius prohibuit quam praecepit, ut obedientia ipsa esset pura. De omni, inquit, ligno paradisi comede; de ligno vero scientiae boni et mali ne comedas (Gen. II), ut scilicet prius infirmitatem sensus humani per concessionem consolaretur, ne forte postea ad prohibitionem terreretur. Si ergo homo in hac obedientia perstitisset, post tempus definitum a Deo ad illud bonum quod ei in coelis praeparatum fuerat sine mortis dolore transferri debuisset cum omni prole sua post ipsum subsequente in consortio beatorum angelorum vita coelesti sine fine victurus.