|
Quaeruntur autem quam plurima de origine animae, quando creata fuit, et
unde creata fuit, et qualis creata fuit, nos vero in praesenti
abbreviatione tam multiplices opiniones prosequi supervacuum et
infructuosum existimamus; et hoc solum nobis sufficere putamus si ea
tantum quae sentienda et asserenda sunt proponimus. In his ergo fides
catholica hoc potius elegit et veritati magis consentaneum judicavit, ut
credamus animam primi hominis quando facta est non de praejacenti aliqua
materia factam; sed de nihilo creatam, neque factam a principio quando
angeli facti sunt, sed postea (cum corpus ipsum cui infundenda fuerat
formatum est) ab ipso creatore simul et factam et corpori sociatam.
Utrum vero in corpore an extra corpus creata sit, quanto difficilius est
scire, tanto minus est periculosum ignorare. Neque vero in hoc ingenium
hominis approbandum existimetur, si in iis quae difficilia sunt
pertinaciter insistit; sed potius si ea quae scienda sunt prudenter
discernit. Aequalis enim est stultitiae praesumere in iis quae non
possunt sciri, et deficere in iis quae non debent ignorari. Propterea
quantum sanae fidei satis est, quaeramus agnoscere, et ea quae
curiositas sola scrutari suadet, desistamus investigare. Creavit Deus
animam primi hominis de nihilo, et inspiravit eam corpori de terra per
materiam sumpto et formato, dans ei sensum et discretionem boni et mali;
ut corpus ipsum sibi sociatum per sensum vivificaret, per rationem
regeret, et in ipso homine sensus esset subjectus rationi; ratio
creatori, ut secundum rationem corpus moveretur per sensum; ratio autem
libero arbitrio moveretur secundum Deum.
|
|