CAP. XXX. De loco in quo positus est primus homo.

Plantaverat autem Dominus Deus, sicut dicit Scriptura, paradisum voluptatis a principio in quo posuit hominem quem formaverat (Gen. II). Qualis autem paradisus fuerit ubi homo probandus et exercendus positus est, subsequitur Scriptura et dicit: Produxitque Dominus de humo omne lignum pulchrum visu, et ad vescendum suave: lignum etiam vitae in medio paradisi lignumque scientiae boni et mali. Et fluvius egrediebatur de loco voluptatis ad irrigandum paradisum, qui inde dividitur in quatuor capita (Gen. II). Patet ergo quantae amoenitatis locus ille fuit in quo natura hominis adhuc a corruptione aliena foveri ac nutriri debuit, qui fontibus et fluminibus irriguis, arboribus omnis generis frondosus et nemorosus, fructu tam pulchro ad videndum quam suavi ad vescendum refertus praedicatur.