CAP. XXXII. De ligno scientiae boni et mali.

Lignum etiam scientiae boni et mali ibi fuisse narratur, quod non similiter quidem ex natura sua scientiam boni et mali homini dare potuit, quemadmodum lignum vitae vitam in homine corporalem ex natura sua et virtute sibi indita a Deo potuit conservare, sed idcirco tantum lignum scientiae boni et mali dicitur; quia ad probandum obedientiam hominis, sive inobedientiam experiendam parabatur. Erant enim quaedam bona quae necdum homo per experientiam cognoverat; et erant similiter quaedam mala quae per experientiam adhuc nescierat. Et positum est quasi in medio lignum scientiae boni et mali, ut per illud homo vel obediendo ad bona gustanda et cognoscenda transiret, vel non obediendo ad mala sentienda et percipienda pertingeret. Sic igitur in loco isto sive boni sive mali cognoscendi occasionem accipere debuit; non tamen ex natura ligni quae hoc homini ex se dare non potuit, sed quia in eo vel obediendo boni vel non obediendo mali pro debita remuneratione accepit occasionem. Si vero aliter vim hujus nominis interpretari voluerimus, dicere poterimus, quod Adam ante peccatum bonum et malum scivit; bonum quidem per scientiam et per experientiam, malum vero per solam scientiam. Postquam autem lignum vetitum tetigit, malum jam etiam per experientiam cognoscere coepit, atque per experientiam ipsius mali bonum quoque quam stricte fuerat tenendum agnovit. Sic igitur lignum istud per virtutem obedientiae vel inobedientiae culpam, prodesse aut nocere homini potuit. Quantum autem spectabat ad naturam ipsius, tale fuisse creditur ut sive ederet sive non ederet homo fructum ejus, non laederetur. Convenienter autem lignum vitae ex sua natura virtutem tribuit; lignum vero scientiae boni et mali virtutis tantum occasionem praestitit, quia bona inferioris vitae ex natura sunt; bona vero superioris vitae ex gratia.