CAP. XXXIII. Quod homo in paradiso positus est: non creatus. |
In tali ergo loco et talibus deliciis referto positus est homo non creatus, quatenus beneficium Dei non naturae imputaret sed gratiae, sicut scriptum est: Tulit Dominus Deus hominem quem fecit et posuit eum in paradiso voluptatis (Gen. II). Quem enim tulisse et postea in paradiso posuisse dicitur, quod alibi creatus sit, et ut hic poneretur aliunde assumptus manifeste demonstratur. |