|
Creavit ergo Deus primum hominem unum, ut unum esset generis humani
principium, quatenus in hoc et diaboli superbia confunderetur, et
humanae naturae humilitas divinae imaginis similitudine glorificaretur.
Diabolus namque aliud a Deo principium esse concupierat, et ut idcirco
magis ejus superbia confunderetur, hoc homo in dono accepit quod ille
perverse rapere voluit et obtinere non potuit, ut in hoc imago Dei in
homine appareret, quod sicut Deus omnibus rebus creationis principium
exstitit; ita iste omnibus hominibus principium esset generationis, et
omnes homines dum se ab uno et unum esse cognoscerent, omnes se quasi
unum amarent.
|
|