|
Postea vero in adjutorium generationis de ipso viro mulier facta est.
Quoniam si aliunde fieret, unum profecto principium omnium hominum non
esset. Facta est autem de latere viri ut ostenderetur quod in consortium
creabatur dilectionis, ne forte si fuisset de capite facta praeferenda
videretur viro ad damnationem, aut si de pedibus, subjicienda ad
servitutem. Quia igitur viro nec domina nec ancilla parabatur sed socia;
nec de capite, nec de pedibus, sed de latere fuerat producenda ut juxta
se ponendam cognosceret; quam de juxta se sumptam didicisset.
|
|