CAP. XXXVI. Quare dormienti costa abstracta est.

Et dormienti viro potius quam vigilanti costa de qua mulieris corpus fabricaretur, subtracta est, ne in eo poenam aliquam sensisse putaretur, et divinae simul potentiae opus mirabile probaretur, quae hominis dormientis latus aperuit, et eum tamen a quiete soporis non excitavit. Quantum vero pertinet ad spiritualem intelligentiam, idcirco primus Adam dormiendo materiam unde illa sponsa crearetur de latere suo praestitit; quoniam secundus Adam postea in cruce somno mortis soporatus ut sponsa illius Ecclesia formaretur, sanguinem cum aqua de latere suo fundendo sacramenta ministravit. Porro quod de costa viri mulieris corpus factum dicitur ita intelligendum est, ut de sola ipsius costae substantia sine omni extrinseco additamento, per divinam potentiam in semetipsa multiplicata idem corpus factum credatur, eo sane miraculo quo postea de quinque panibus in manibus Jesu coelesti benedictione multiplicatis quinque sunt hominum millia satiata.