CAP. XXXVII. De sex modis operandi.

Sane sex sunt opera quibus omnia quae fiunt ad effectum perducuntur. Primum opus est de nihilo aliquid facere. Secundum opus est de aliquo aliqua facere secundum substantiam et quantitatem in majus. Tertium opus est de aliquibus aliquid facere secundum substantiam et quantitatem in minus. Quartum opus est de aliquo aliqua facere, non tamen secundum substantiam et quantitatem in majus. Quintum opus est de aliquibus aliquid facere, non tamen secundum substantiam et quantitatem in minus. Sextum opus est de aliquo nihil facere. Ex his sex operibus quatuor soli Deo possibilia sunt; duo reliqua tantum creaturae possibilitati conveniunt. De nihilo enim aliquid facere, et de aliquo aliqua facere in majus, et de aliquibus aliquid in minus sive de aliquo nihil, solus Deus potest. Duo reliqua, id est de aliquo aliqua non in majus, sicut cum totum in partes dividitur, vel de aliquibus aliquid non in minus quemadmodum cum partes in toto uniuntur, creatura facere potest. Cujus opus recte propterea nihil esse dicitur, quia per ejus opus essentiis rerum sive in conjungendo divisa, sive in dividendo conjuncta nihil tollitur vel confertur. Ubi autem de nihilo aliquid fit aliquid fit; quia hoc ipsum aliquid ut sit in eo fit, quod nisi fieret idipsum quod est, aliquid non esset. Rursum cum de aliquo plus fit aliquid fit, quia nisi in eo quod jam aliquid est aliquid fieret: ipsum quod postea plus ibi est, non esset. Rursum cum de aliquibus aliquid fit, quia nisi illud quod prius ibi plus fuit aliquid factum esset in eo quod minus modo est, illud omnino non esset. De nihilo aliquid factum est, quando id quod prius nihil erat ut aliquid esset factum est. Cum autem postea id quod prius parvum factum erat majus factum est, de aliquo aliquid in majus factum est. Cum vero quod magnum factum est, minus aliquando fit, de aliquo aliquid in minus fit. Primum est opus creationis; secundum est opus multiplicationis; tertium est opus unionis sive collectionis. In primo opere fit aliquid et de nihilo. In secundo opere fit aliquid et de aliquo; in tertio opere fit aliquid quidem sed non de nihilo, quia quod fit habet materiam neque de aliquo; quia cum fit ipsum habet in materia formam, sed cum duo sint unum fit aliud et transit in illud ut sit illud, et desinit quidem esse quod est; et tamen non desinit esse, quia incipit esse quod non est. Et cum fit illud quod esse incipit aliquid fit, quia illud aliquid est quod esse incipit, et quod fit; et tamen non de nihilo illud fit quod fit, quia priusquam hoc fieret aliquid fuit, nec rursum de aliquo illud fit quod fit quia desinit esse quod prius fuit, quando esse incipit hoc quod prius non fuit. Quod dicimus pro exemplo in aliquo exprimamus. Omne quod est unum et omne quod unum esse desinit in hoc ipso esse etiam desinit quod unum esse desinit. Ita sine unitate nihil sustinere potest. Verum ex his quae sunt et unum sunt, alia unitatem suam ex multis colligunt, qualia sunt composita et ex partibus consistentia quae unum quidem esse habent; sed ex uno non habent quia constant ex pluribus. Alia unitatem suam ex uno habent, et in uno habent; quia unum et idem est ipsum ex quo sunt et ipsum quod sunt, qualia sunt simplicia omnia et ex partibus non consistentia. Compositis ergo unum esse, aliud non est quam unita esse; et ideo vere unum esse non est, quia ex multis et in multis est. Quibus autem simplex est esse vere unum esse est, quia unum est totum et quod est, et ex quo est. Sed ex his rursum quae ex simplicitate unum sunt, alia unitatem suam ex multis non colligunt quia non sunt composita; nec unitatem suam in multa effundunt, quia multiplicari non possunt, neque esse materia. Quales sunt incorporei spiritus qui neque ex materia sunt, quia simplices sunt, neque materia esse possunt, quia corpora non sunt. Alia quidem unitatem suam simul ex multis non colligunt, quia sunt simplicia; sed tamen unitatem suam in multa effundunt, quia multiplicantur et fiunt materia. Qualia sunt corpora simplicia, quae atomos dicunt; quae quidem ex materia non sunt, quia simplicia sunt; sed tamen materia fiunt, quia in semetipsis multiplicantur et in augmentum excrescunt. Quando ergo simplex materia sive atomus simplex factus est, de nihilo aliquid factum est. Quando vero idipsum simplex corpus in semetipso multiplicatur et multiplex excrescit, fit aliquid de aliquid in majus. Quod licet mirabile videatur, majus tamen est de nihilo aliquid facere quam de aliquo plus facere. Hoc modo operandi de substantia costae in se divina virtute absque extrinseco additamento multiplicata, corpus mulieris factum est. Neque enim convenit ut costam illam extrinsecus additamentum accepisse dicamus quatenus in eam quantitatem excresceret, quae corporis mulieris formando sufficere potuisset; quoniam si hoc verum esset, non de costa quidem, sed de illo quod praeter costam additum est (quod utique multo majus fuit) corpus mulieris factum esse convenientius dici debuisset. Hoc siquidem in materia majus et principalius fuisset et principalis materia vocari debuisset. Non itaque costae illi aliquid extrinsecus est additum, sed ipsa ex semetipsa divina virtute cooperante multiplicata est, quemadmodum postea naturam humanam a primis parentibus in subsequentem generationem seminatam a modico jam in tantum multiplicatam cernimus, ut multa hominum millia ex ea jam excrevisse videamus. Et hoc totum ad secundum opus pertinet quando de aliquo fiunt aliqua in majus. Cum autem per collectionem et unionem multa in simplicem essentiam redeunt (sicut prius crescendo per multiplicationem a simplici essentia plurima exiverunt) tertium opus est, quod utrum in occulto naturae sinu circa aliquas essentias divina potentia operatur, ut scilicet aliqua a multiplicitate ad simplicitatem reducat quae prius a simplicitate ad multiplicitatem produxerat, sicut scire non possumus, ita etiam pertinaciter negare non debemus. Hoc tantum considerandum est quod aliud opus est cum simplex essentia multiplicatur; aliud cum multiplex in simplicitatem reducitur. Post ista tria opera quae soli Deo possibilia sunt, sequitur quartum et quintum opus etiam quae creaturae conveniunt; in quibus nihil aliud est facere quam vel conjuncta disjungere, vel separata conjungere. Sextum opus hoc est aliquid in nihilum redigere. Soli Deo possibile est. Quod sive aliquando faciat Deus, hoc tamen omnino certum est; quod qui potuit de nihilo omnia creare, posset etiam si vellet, creata in nihilum redigere. Post senarium operibus deputatum septenarius sequitur, cui non opus sed quies debetur. Haec opera idcirco distinximus propter eos qui mirari solent, imo potius dubitare quomodo de costa viri mulier fit, et quomodo de modico paterno semine tam numerosa proles excrescere possit.