|
Porro tres sunt motus in homine, motus mentis, motus corporis, motus
sensualitatis. Motus mentis in voluntate est, motus corporis in opere,
motus sensualitatis medius in delectatione. In motu mentis solo, liberum
arbitrium est; in motu corporis et sensualitatis, illa sunt quae
sequuntur liberum arbitrium. Sic enim prima fuit dispositio naturae; nam
motus mentis voluntarius est appetitus, in voluntario liberum, in
appetitu arbitrium. Mens igitur per se movetur, et est primus voluntatis
motus. Motum voluntatis sequitur motus corporis. Mens itaque sicut dixi
per se moveri habet; sed secundum se moveri non debet, imo secundum
voluntatem creatoris sui quae forma illi est, et exemplar, et proposita
regula quam sequatur. Et propter hoc si secundum Deum movetur, hoc est
justitia; si praeter Deum movetur, vel contra Deum, hoc est injustitia.
Ergo motus mentis justitia semper est vel injustitia; motus autem
corporis semper est obedientia. Quod enim mens movetur, libertate
movetur, quia voluntarie movetur, et per se movetur; et ejus est quod
movetur, vel ad meritum si bene, vel ad culpam si male. Quod autem
corpus movetur necessitate movetur, qui ab alio movetur hoc est a mente.
Nec suum est quod movetur; sed illius a quo movetur, sive ad meritum si
bene, sive ad culpam si male. Ita motus mentis dominatur motui corporis
lege naturae subjecto; et quando abutitur illo, vitium est imperantis,
debitum obedientis. Nec culpatur qui ducitur quia necessitate ducitur;
sed culpatur qui ducit, quia in subjectum abutitur libertate. Porro
voluntas si justitiam tenuisset, haberet non solum motum corporis
obedientem, sed motum sensualitatis consentientem. Nunc vero quoniam
rectitudinem suam ipsa non tenuit, habet quidem adhuc ex indulgentia
Creatoris motum corporis obedientem; ex vindicta autem motum
sensualitatis contradicentem. Cujus violentiam aliquando infirmata
sequitur; aliquando autem corroborata coercet et moderatur. Si autem
motus sensualitatis dominatur motui mentis, dominatur et motui corporis,
qui subjectus est illi, et tunc peccatum regnare incipit in nostro
mortali corpore. Si autem non dominatur, utitur mens servitio corporis
sui; et exhibet membra sua arma justitiae, et sunt simul motus mentis et
motus corporis, seorsum motus sensualitatis, et perficitur justitia, et
iniquitas cohibetur.
|
|