|
Anima autem rationalis idcirco duplici sensu instructa est, ut visibilia
fortis caperet per carnem et invisibilia intus per rationem quatenus et
visibilia et invisibilia ad laudem Creatoris illam excitarent. Neque
enim in omnibus operibus suis Deus a rationali creatura laudaretur, si
non opera Dei omnia a rationali creatura cognoscerentur. Ut ergo
perfecta esset laus Dei, monstrata sunt rationali creaturae opera Dei,
ut eum intus et foris miraretur, et per admirationem proficeret ad
dilectionem. Facta est creatura una cujus sensus intus totus erat, et
creatura altera facta est cujus sensus totus foris erat. Sensus
angelorum intus erat, et sensus brutorum animalium foris erat. Angeli
quorum sensus intus erat, contemplabantur quae intus erant, et per ea
quae foris erant. Bruta animalia quorum sensus foris erat contingebant
visibilia quae foris erant, sed non per ea similiter invisibilia quae
intus erant, quoniam qui invisibilia vident, in ipsis visibilia vident;
quoniam visibilia invisibilibus cognoscuntur, sed non aeque qui
visibilia vident invisibilia in eis vident, quia sensus quo invisibilia
percipiuntur in summis infima comprehendit, sed sensus quo visibilia
continguntur in infimis summa non capit. Sic itaque una creatura erat
cujus sensus totus intus erat, et alia creatura erat cujus sensus totus
foris erat. Et positus est in medio homo ut intus et foris sensum
haberet. Intus ad invisibilia, foris ad visibilia. Intus per sensum
rationis, foris per sensum carnis, ut ingrederetur et contemplaretur; et
egrederetur et contemplaretur, intus sapientiam, foris opera sapientiae,
ut utrumque contemplaretur, et utrinque reficeretur; videret et
gauderet, amaret et laudaret. Sapientia, pascua intus erat; opus
sapientiae, pascua foris erat. Et admissus est sensus hominis ut ad
utrumque iret, et in utroque refectionem inveniret. Iret per
cognitionem, reficeretur per dilectionem. Sapientia liber erat scriptus
intus, opus sapientiae liber erat scriptus foris. Voluit autem postea
adhuc, aliter scribi foris sapientia ut manifestius videretur et
perfectius cognosceretur, ut oculus hominis illuminaretur ad scripturam
secundam, quoniam caligaverat ad primam. Fecit ergo secundum opus post
primum et illud evidentius erat, quoniam non solum demonstravit sed
illuminavit. Assumpsit carnem non amittens divinitatem, et positus est
liber scriptus intus et foris; in humanitate foris, intus in divinitate,
ut foris legeretur per imitationem, intus per contemplationem; foris ad
sanitatem, intus ad felicitatem; foris ad meritum, intus ad gaudium.
Intus: In principio erat Verbum (Joan. I); foris, Verbum caro factum
est, et habitavit in nobis (ibid.). Liber ergo unus erat semel intus
scriptus, et bis foris. Foris primo per visibilium conditionem, secundo
foris per carnis assumptionem. Primo ad jucunditatem, secundo ad
sanitatem; primo ad naturam, secundo contra culpam; primo ut natura
foveretur, secundo ut vitium sanaretur, et natura beatificaretur.
|
|