CAP. VI. De duobus bonis ipsius hominis.

Quia vero homo ex duplici natura compactus fuerat, ut totus beatificaretur, duo ejus illi bona; conditor a principio praeparabat unum visibile, alterum invisibile. Unum corporale, alterum spirituale. Unum transitorium, alterum aeternum. Utrumque plenum et utrumque in suo genere perfectum. Unum carni, alterum spiritui, ut in uno sensus carnis ad jucunditatem foveretur, in altero sensus mentis ad felicitatem repleretur. Carni visibilia, spiritui invisibilia; carni ad solatium, spiritui ad gaudium. Ex his bonis unum dedit, alterum promisit. Unum ut gratis possideretur, alterum ut per meritum quaereretur. Quod visibile bonum erat, gratis dedit, quod invisibile erat merito quaerendum proposuit, ut ex dono gratuito probaretur et excellentia promissionis, et fides promittentis. Si enim tale et tantum est quod gratis dedit, quale et quantum esse putandum est illud pro quo servitium quaerit? Rursum si bonitas tanta illi inerat ut nihil meritis tam multa daret, quomodo malitia ei inesse poterit ut servientes non remuneraret? Ad hoc spectabat quod visibilia omnia gratis data sunt homini; et continuo creatus, dominus rerum constitutus est. Post ea vero obedientia injuncta est illi, et praeceptum datum, ut primum mereretur, deinde remuneraretur. Non remuneraretur in his quae jam data fuerant in dono, sed in iis quae proposita fuerant in dono, sed in iis quae proposita fuerant in praemio. Neque vero idcirco servitium ab homine quaesitum est, quod omnipotens conditor hominis a se facti servitio indigeret, sed ut ipse homo vera bona merito acquisita gloriosius possideret. Et quia plus erat summae bonitati et meritum dare et praemium, quam sine merito solum praemium; pro temporalibus autem et transitoriis homo servire non debuit ne dignitas humanae conditionis ad utilitatem deduceretur, si pro his quae subjecta illi fuerant, servire cogeretur. Propter hoc invisibilia quasi vera bene servienti post meritum promittuntur; ista autem quasi modica et transitoria gratis inter merendum adjiciuntur. Ista interim ad solatium, illa postea ad gaudium; ista ad sustentationem, illa ad glorificationem. Sine illis non potest homo beatificari in patria, sine istis non potest sustentari in via. Propter quod talis factus est homo ut interim nunc ad tempus istis indigeret, quatenus per ista indigentiam suam in illis agnosceret, et ut intelligeret ipsa quia quod erat bonum sibi sufficiens, non erat nisi illud quoque habere mereretur bonum a quo erat. Hoc autem bonum illi fuit, quod ipse sibi sufficiens non fuit. Magna quippe dignitas humanae conditionis, quod talis facta est, ut nullum ei bonum praeter summum sufficeret. Et rursum magna libertas, quod interim arbitrio suo dimissa est ut ad ipsum bonum summum cogi non possit, quatenus sola voluntate ad illud iret, quod sola dilectione possidere deberet. Ut ergo interioris vitae bonum quaerere addisceret; exterior vita ejus talis est facta ut ad tempus per se stare non sufficiens alio praeter se et extra se bono sustentante indigeret.