CAP. VIII. De tribus generibus rerum.

In rebus enim visibilibus quae per inferiorem vitam conditae sunt, tria rerum genera creata inveniuntur. Quaedam scilicet ad usum ipsius vitae necessaria in tantum ut laedatur si non eis utatur. Quaedam vero noxia quibus si utitur laeditur. Alia autem media sunt, quibus uti et non uti sine laesione potest. Nam quia vita ista inferior superioris vitae imago est, congruum erat ut in illis quae ad hanc vitam facta sunt, eorum quae ad superiorem vitam spectant documentum homini proponeretur. Sunt autem quae per ista foris demonstrare debuerunt, quaedam intus noxia vitae spirituali, quibus ipsa similiter uti sine laesione non potest, ut sunt vitia omnia quae animae corruptionem adducunt. Sunt item intus quaedam salubria et necessaria, quibus sine laesione carere non potest, qualis est cognitio Dei et cognitio sui, et virtutes omnes quae ad sanitatem animae operantur, et nutrimentum praestant. Sunt item alia quae adesse et abesse sine laesione possunt, et haec ad utrumlibet se habent, quia salutem non impediunt quasi noxia, nec velut necessaria operantur, qualis est cognitio rerum extrinsecarum et alia quaedam hujusmodi. Ad necessaria ergo et salubria pertinet praeceptio; ad noxia prohibitio; ad media concessio.