|
Data est homini ratio et providentia per quam hanc vitam suam inferiorem
custodiret; eadem providentia naturali fugiendo noxia, salubria
expetendo, mediis ad utrumlibet utens. Hac ergo custodia munitus
negligentiam vitare potuit, violentiam repellere non potuit. In
providentia enim hominis erat omnem negligentiam cavere, sed non aeque
in potestate hominis erat omnem violentiam repellere. Propterea rationi
humanae adjuncta est providentia divina, quatenus ratio humana in parte
una vigilaret contra negligentiam, providentia divina in parte altera
staret contra violentiam. Hac itaque gemina custodia munita civitas
vitae humanae, nullis adversis laederetur, quia si ratio humana non
tepuisset adversus negligentiam, providentia divina nunquam in homine
violentiae locum dedisset. Quia vero ratio primum per negligentiam locum
suum deseruit, divina postmodum providentia juste se a custodia
subtraxit, ut jam in vita hominis nonnunquam violentia praevaleat, et
ratio ipsa jam nunc etiam invita cogatur sustinere, quod prius sponte
cavere neglexit.
|
|