|
CAP. I. Quomodo invidia diaboli lapsus est. |
Domino igitur mundi homine providentia divina in loco deliciarum quasi in parte potiori constituto, et ad conservanda bona quae habebat eadem Dei providentia rationi humanae adjuncta munito, atque ad illa bona quae habiturus erat quaerenda et obtinenda praecepto obedientiae cum gratia operante instructo; vidit diabolus et invidit quod homo illuc per obedientiam ascenderet, unde ipse per superbiam corruisset. |