|
Quaerunt etiam quidem, uter plus peccaverit Adam an Eva. Sed sicut dicit
Apostolus: Mulier seducta est, non vir (I Tim. II). Eva quippe seducta
est, quia verum esse credit quod diabolus dixit. Et idcirco non solum
inordinate similitudinem Dei cum scientia boni et mali appetiit, sed in
tantam prolapsa perversitatem verisimiliter putatur, ut Deum ex invidia
lignum scientiae boni et mali homini vetuisse crederet, ne ipse homo ex
eo gustando ad aequalitatem ipsius proficere potuisset. Haec est enim
illa perversa similitudo quae creaturae non convenit, quae ex imitatione
non quaeritur, sed ex comparatione. Hanc ergo mulier in superbiam elata
appetiit; et ne hanc habere potuisset, ipsum Creatorem invidia tactum
lignum hoc vetuisse putavit. Voluntaria ergo malitia se contra creatorem
suum erexit; perverse contra ipsum volendo, et impie de ipso sentiendo.
Adam vero non est seductus, quia quod diabolus promisit falsum esse
sciebat. Neque idcirco pomum vetitum comedit, quasi per illam
comestionem Deo parificari se posse crederet, vel etiam parificari
vellet; sed tantum ne mulieris animum quae sibi per affectum dilectionis
sociata fuerat, ejus petitioni et voluntati resistendo contristaret.
Maxime quia putavit se et mulieri morem gerere; et postea per
poenitentiam et veniae postulationem Creatori posse placere. Vere igitur
dictum est quia minus peccavit qui de poenitentia et misericordia
cogitavit; peccavit tamen quia peccanti consensit et peccantem non
correxit. Et idcirco quae in peccato originali est culpa (quamvis
dissimiliter) ad utrumque tamen tota redundat; in illam quidem quia
peccavit in istum, quia peccanti consensit et peccatum illius
consentiendo suum fecit. Et hoc quidem modo prius homo a diabolo
seductus est ut peccaret. Si autem interius considerare voluerimus
quomodo peccatum in eum venit, quid aut etiam fit ipsum peccatum quod
naturam bonam vitiat, et tollit pulchritudinem et integritatem illius,
quaedam de interioris hominis qualitate quae ad hanc considerationem
necessaria videantur in medium proponere oportet.
|
|