CAP. XI. De appetitu justi et appetitu commodi.

Duo quaedam posuerat Deus in homine a principio, quibus natura illius tota regeretur et conduceretur ad consummationem finis sui. Duo hic erant, appetitus justi et appetitus commodi. Unum, id est appetitum justi dederat, ut inesset ad voluntatem. Alterum, id est appetitum commodi dederat ut inesset secundum necessitatem. Unum voluntarium, alterum necessarium. Appetitum justi propterea voluntarium esse voluit, ut in eo promereretur homo sive bonum, si videlicet eum retineret cum posset deserere, sive malum, si eum desereret cum posset retinere. Appetitum autem commodi propterea necessarium voluit esse Deus, quatenus in eo remuneraretur homo sive ad poenam, si alterum, id est appetitum justi desereret, sive ad gloriam, si eumdem appetitum, scilicet justi, retineret. In appetitu justi Deus meritum hominis constituit; in appetitu vero commodi praemium. Propterea appetitum justi solum voluntati hominis subjecit, quia nisi in voluntate et libero arbitrio meritum esse non potuit. Post hos duos appetitus duo effectus illorum subsequebantur: justum et commodum, dissimiliter tamen et ordine contrario. Appetitus quippe justi sive affectus separabilis est, quia secundum voluntatem inest; sed effeetus illius, id est justum sive justitia inseparabilis ab illo est, quia appetitus justi sine justitia esse non potest. Ipsam enim justitiam appetere, secundum aliquid justitiam habere est. Affectus ergo justi a voluntate separari potest, sed effectus ejus, id est justitia, ab affectu ipso separari non potest. Rursum appetitus commodi inseparabilis est, quia secundum necessitatem inest, et a voluntate rationali nunquam separari potest. Effectus autem ejus, id est commodum, ab eo separabilis est; quia desiderari commodum, cum non habetur, potest. Et in hoc summa constat poena cum creatura, poena addicta, neque commodum suum fastidire potest propter immutabilem naturam, nec habere potest propter irremissibilem culpam. Propterea igitur Deus affectum justitiae homini separabilem dedit, et ipsi affectui cum inesset, effectum suum, hoc est, justitiam inseparabiliter adesse instituit Affectum commodi inseparabilem tribuit, et effectum illius, hoc est commodum, non aeque inseparabiliter adesse praecepit quatenus homo, vel illo solo, scilicet appetitu justi amisso, hujus et illius effectum perderet, vel, illo solo retento, unius et alterius effectum retineret. Sed homo solum quod potuit fecit; et quia appetitum justi sponte dereliquit, idcirco merito et justitiam et commodum perdidit, solum appetitum commodi ad augmentum infelicitatis retinens. Sicut enim augmentum gloriae fuisset in justitia perseveranti non posse ab amore et desiderio habiti boni tepescere, ita cumulus miseriae est ab appetitu boni non posse sese (quamvis illud adipisci nequeat) cohibere.