CAP. XII. Utrum homo volens an nolens appetitum justi perdidit.

Sed mirum videtur si homo prius appetitum justitiae habuit, quomodo postmodum illum amisit. Utrum videlicet nolens an volens illum deseruit. Si enim nolens deseruit, vel potius si nolens perdidit necessitatem passus est, iniquitatem non fecit. Neque violentia patientis culpa dicenda est, sed inferentis. Si autem voluntas in eo praecessisse dicitur, quia justitiae affectum spontanea quadam deliberatione abjecit; jam ipsa desertio justitiae primum peccatum fuisse negatur, quia voluntas mala illam praecessit per quam facta est. Nec potest inveniri unde voluntas talis homini advenerit, qua vellet bonum quod habuit deserere, quoniam neque a semetipso velle habere potuit, neque a Deo quidquam praeter commodum et justum velle accepit. Sed considerandum est quod, cum justum appetere nihil aliud sit quam justitiam velle, appetitum justi deserere idem est quod justitiam velle desinere: qui autem velle desinit, non volendo velle desinit, sed a voluntate cessando, quod quemadmodum ille qui aliquid facere desinit; non faciendo desinit, sed cessando et quiescendo ab eo quod facit. Quia ergo homo appetitum justi deserens non velle coepit quod prius noluit, sed tantummodo quod prius voluit velle desiit, non necesse est ut hoc aut volens aut nolens fecisse dicatur. Voluit tamen aliquid, quod, quia cum isto velle non potuit, desiit istud velle quod voluit. Nec imo illud voluit, quia istud velle desiit; sed potius ideo istud velle desiit, quia illud voluit. Peccatum tamen et iniquitas ejus propterea non ex eo pendet, quia illud voluit, sed quia istud velle desiit, quoniam si hoc velle non desineret, sive illud sive aliud volendo nunquam peccare potuisset. Quid autem illud fuisse dicetur quod volendo justum velle desiit, nisi quod aliquid extra mensuram voluit in qua sola justitia fuit? Quidquid enim extra mensuram est, justum esse non potest. Sed quae fuit ista mensura in qua voluntas hominis esse debuerat, ut bona esset et malum in ea non esset, hoc diligenter considerare oportet.