|
Modus autem mensurae in fructu superioris boni bipertitus tantum
inveniebatur. Primo, ut sciret homo qualiter illo bono frui deberet.
Secundo, ut etiam quando eum illo bono frui conveniret agnosceret. Nam
quo bono ibi fruendum esset idcirco quaerendum non erat; quoniam non
nisi bonum unum solum ibi erat. Similiter et quantum illo bono fruendum
esset omnino quaerendum non erat: cum sine dubitatione constaret, quia
quanto magis illo frueretur quis tanto utique felicior esset. Illic
autem solum mensura quantitatis quaerenda est; ubi parum aut nimium esse
potest. Fructus autem hujus boni ita se habet ut in eo qui minus
possidet plenum sit; et qui amplius, non sit superfluum. In hoc ergo
solo mensura constabat ut agnosceretur qualiter illo bono frui deberet,
ne inordinate illud (non quidem ad imitationem sicut creaturae convenit;
sed ad aequalitatem quod creaturae possibilitatem transcendit) possidere
concupisceret. Similiter ut attenderet ne illud ante tempus praecipere
festinaret; cum illud priusquam obedientiam consummasset accipere non
deberet. Sicut igitur in his bonis commodum hominis constitutum erat,
sic in mensura utendi vel fruendi bonis his justitia ejus esse debuerat.
Et quemadmodum voluntas ei data fuerat, qua bona sua et in bonis suis
commodum suum appeteret; ita et voluntati ejus insitum fuerat ut ipsa ei
mensura secundum quam eisdem bonis suis uti vel frui debuerat non
displiceret. In eo igitur quod bona sua amavit; consideramus appetitum
commodi. In eo autem quod mensuram commodi in bonis suis dilexit:
intelligimus appetitum justi. Si ergo mensuram semper homo dilexisset,
justi appetitum non amisisset. Mensuram autem semper dilexisset, si
extra mensuram nihil voluisset. Ex quo autem extra mensuram aliquid
velle coepit, mensuram velle cessavit. Postquam autem cessavit velle
mensuram, destitit amare justitiam. Et in ipso justitiam perdidit, quo
ipsum justitiae amorem amisit. Sicut enim justitia amatori suo non
deesse potest, ita illi a quo non amatur nullatenus adesse potest. In
hoc igitur injustitia hominis fuit, quod appetitum suum extra mensuram
extendit et secundum qualitatem, cum creatori suo parificari voluit, et
secundum tempus, cum ante meritum praemium praeripere festinavit. Cum
igitur summum bonum appetiit, bonum appetiit, sed bene non appetiit,
quia illud et immoderate et intempestive apprehendere concupivit.
|
|