CAP. XVI. Quodnam malum fuit in homine.

Videte ergo quod ibi fuit malum. Nam bonum quod appetebatur malum non fuit, et voluntas qua appetebatur similiter in quantum voluntas fuit; et in quantum ad bonum fuit malum non fuit, sed quod sine mensura appetebatur hoc solum malum fuit. Ergo voluntati hominis nec hoc malum est quod voluntas est, quia aliquid est, et omne quod aliquid est, bonum est, nec hoc malum est ad quod est, quia similiter aliquid est, et omne quod aliquid est bonum est, sed quod sine mensura est, hoc malum est. Hoc enim esse non est aliquid esse, sed est aliquid non esse quod esse deberet. Et ideo malum nihil est cum id quod esse deberet non est. Hoc ergo malum, id est non esse: quod esse deberet cum alibi vel poena sit vel ad poenam sit, in rationali voluntate culpa est, quia quoties in ipsa est, ex ipsa et per ipsam est. Ex ipsa quia libero, per ipsam quia arbitrio ipsius factum est. In quo a similitudine Dei quadam perversa imitatione recedit, ex quo et per quem et in quo est omne quod est, quia cum prava efficitur; ex ipsa et per ipsam et in ipsa hoc solum est quod nihil est. Et hoc illi peccatum est et injustitia et culpa, ex qua turpis apparet et reprehensibilis et digna reprobatione, quia non habet formam suam, nec decorem nec pulchritudinem pro qua amari debuisset et adduci ad gloriam.