CAP. XVII. Quod homo, quia in appetitu justi peccavit, in appetitu commodi punitus est.

Quia ergo homo appetitum justi deserens peccavit, in retento appetitu commodi punitus est. Nam et ille propterea sic datus est ut inseparabiliter rationali voluntati adesset, quatenus in eo vel puniretur si a justitia recederet, vel remuneraretur si in justitia permaneret, cum utique poenam omnino pati non posset: si commodum nullum appeteret. Incommodum quippe nihil aliud esse constat, nisi quod voluntati suae sive appetitui contrarium esse probatur. Quia igitur homo appetitum justitiae deseruit; appetitus commodi solus, illi ad poenam remansit. In quo quidem dupliciter punitur, sive cum ab iis quae ordinate appetit restringitur, sive cum ad alia commoda quae ordinate appeti non possunt appetenda relaxatur. In altero est poena, in altero poena et culpa. Mensura autem superioris appetitus in libero arbitrio posita fuerat. Mensura vero inferioris appetitus concessa in dono. Quapropter illam tenere velle, virtutis fuisset; istam autem retinere posse, felicitatis. Unde sicut culpa fuit illam non tenuisse, ita poena facta est illam amisisse. In qua tamen poena etiam culpa fuit, quia et hoc quoque mensuram non tenere contra injustitiam fuit. Haec autem culpa praecedentis culpae poena fuit, quia nisi spiritus in appetitu suo mensuram deseruisset, caro subjecta spiritui adversus ipsum spiritum in suo appetitu terminum mensurae non transiret.