CAP. XVIII. Quare inferior appetitus mensuram non tenet. |
Deus etenim primi hominis corpus sanum et integrum condiderat. Sanum, quia nihil illi inerat ad corruptionem. Integrum, quia nihil ei deerat ad perfectionem. Sed in utroque talem conditionem posuerat, ut nec integritas nec sanitas sine adminiculo posset conservari. Itaque in rebus creatis forinsecus quaedam ordinavit, quae ad conservandam atque tuendam incolumitatem sive integritatem ejus valere potuissent. |