CAP. XIX. Quod spiritui cura carnis injuncta est.

Horum autem providendorum curam et officium spiritui qui corpori praesidebat injunxit. Nam sicut Deus praesidebat spiritui, ita spiritus praesidebat carni, et ipsa caro jumentum spiritus erat. Propterea ad sessorem pertinebat ut jumento suo pabulum provideret ne deficeret: et hoc solum fortassis tunc sufficere potuisset. Nam modo praeter pabulum, et freno et calcaribus opus habet. Freno quidem ut ferventem, et praecipitem a malo cohibeat; calcaribus autem ut ad bonum faciendum excitet pigrum. Tunc ergo solum pabulum ministrans sine freno et calcaribus suaviter portaretur; et si forte frenum ibi esset quo per se nescia incedere regeretur, neque pungi tamen opus haberet quia non esset pigra; nec cohiberi, quia non esset impetuosa. Quia ergo spiritus sessor erat, injunctum est ei officium ut jumento suo pabulum provideret. Ne ergo in illo exsequendo (si sola praeceptione non etiam amore impleret) servili conditione premeretur; dedit ei Deus affectum quo corpus suum amaret, ut sicut ejus integritatem et sanitatem diligeret, sic etiam omnia quae ad illam servandam valerent libenter provideret. Rursum ne vel in illis quaerendis labor esset vel in sumendis periculum; indigentiam simul et appetitum carnalem certa mensura temperavit, quatenus ei ad fomentum et pauca sufficere potuissent, et ad satietatem modica. Itaque providentia carnis non tam labor quam oblectamentum et exercitatio futura foret, si homo justitiam tenuisset. Sed, quia spiritus supra se elatus appetitum suum intra mensuram cohibere noluit, idcirco ad laborem et miseriam illius factum est ut jam in appetitu carnis suae mensuram tenere non posset. Propter peccatum enim spiritus puniendum fregit Deus mortalitate integritatem corporis humani; et ob hoc pluribus jam fomentis indiget quam prius tam ad reparandam incolumitatem quantum periit quam ad conservandam, quantum remansit. Hinc illa dira necessitas gignitur, ut extra ordinem primae dispositionis necessario appetitum extendat, quatenus scilicet non solum naturam custodiat, sed etiam ut ipsius naturae vitium et corruptionem expellat. Spiritus enim sicut naturaliter datum est ei commodum carnis suae diligere, sic naturaliter etiam habet ut ejus incommodum non possit amare.