|
Quia vero per violentiam nocere non potuit ad fraudem se convertit, ut
dolo hominem supplantaret quem virtute superare non posset. Ne autem
fraus illius omnino nulla esset, si nimis manifestaretur; in propria
forma venire non debuit, ne manifeste cognosceretur, et nullatenus
reciperetur. Iterum ne nimis violenta esset ejus fraus si prorsus
occultaretur et homo simul (si Deus eum tali fraude quae caveri non
posset decipi permitteret) injuriam pati videretur, in aliena quidem
forma venire permissus est; sed tali in qua ejus malitia prorsus non
celaretur. Ut igitur in propria forma non veniret sua voluntate factum
est, ut autem aliam formam nisi talem quae malitiae suae conveniret
habere non posset, divina ordinatione dispositum. Venit ergo ad hominem
in serpente callidus hostis, qui fortassis si permissus fuisset in forma
columbae venire maluisset. Sed hoc vas Spiritus sanctus sibi reservavit,
quia profecto dignum non erat ut spiritus malignus illam formam homini
odiosam faceret, in qua postmodum eidem Spiritus sanctus apparere
debuisset.
|
|