|
Sciendum vero est quod haec necessitas concupiscendi non ideo culpa non
est, quia necessitas est; quia ut esset haec necessitas, non necessitas
causa fuit sed voluntas. Sed quid dicemus? Si hoc naturaliter habet homo
ut incommodum suum amare non possit neque commodum suum fastidire. Ergo
quidquid appetit commodum illi est, et non appetit nisi commodum suum
unquam. Quod si verum est, quare reprehenditur aliquando vel accusatur
pro eo quod appetit, cum non appetat unquam nisi commodum suum et hoc ei
appetere naturaliter datum sit intantum ut ipsa natura in eo quod facta
est immobiliter consistente: aliud omnino praeter commodum suum appetere
non possit.
|
|