CAP. XXI. Quod commodum et ordinatum appetendum est.

Sed aliud est id quod aliquo modo commodum est appetere eo modo quo commodum non est, atque id aliud quod commodum est desiderare eo modo quo commodum est. Omne enim quod commodum est, aliquo modo commodum est; et similiter omne quod incommodum est, aliquo modo incommodum est, et non universaliter. Qui ergo appetit quod aliquo modo commodum est et non appetit eo modo quo commodum est, tamen putans commodum esse eo modo quo appetit; iste non nisi commodum appetit, quamvis commodum non sit illud quod appetit, quia propter commodum appetit quod appetit; et putat commodum suum esse in illo quod appetit. Non ergo decipitur in eo quod commodum suum appetit; quia scit commodum suum esse quod appetit, sed decipitur in eo quod commodum suum esse putat ubi non est: in illo videlicet quod propter commodum suum appetit. Qui autem appetit quod commodum est, et eo modo appetit quo commodum est, ordinatum tamen non est; non in eo malum constat quod appetit quod commodum est, sed in eo quod ordinatum non est. Sicut enim datum illi est quod commodum est appetere, ita etiam prohibitum est illi appetere quod inordinatum est. Cum ergo in unum concurrunt quod aliquomodo commodum est et quod ordinatum non est, si appetitus est ad commodum in affectu (quia hoc naturae est insitum) refrenandus est tamen ab effectu propter debitum rationis cui ad inordinata ire non est concessum. In hoc enim pulchritudo apparet et dignitas rationis quod affectum suum ab inordinatis cohibet. Quoniam idcirco plura commoda esse debuerunt, a quibus dum ratio praesidens affectum quantum in se erat effluentem restringeret, quanta foret dignitas et excellentia illius appareret.