|
Si ergo dicimus quod nihil omnino natura appetere potest praeter
commodum, non ideo falsum existimandum est quod quaedam appetit in
quibus commodum ejus non est quando decipitur, vel etiam quod quaedam
appetit in quibus aliquod commodum est, sed ordinatum non est quando
praevaricatur. Videmus quod aliquando infirmus potionem appetit vel
sectionem; non tamen amaritudinem appetit vel dolorem, sed sanitatem. Et
sunt quaedam dulcia quae appetuntur et male appetuntur, quia inordinata
sunt, nec tamen mala sunt quia dulcia sunt, sed quia inordinata sunt. Et
rursum sunt quaedam amara quae appetuntur et bene appetuntur, quia
ordinata sunt, nec tamen bona sunt; quia amara sunt, sed quia ordinata
sunt. Et fit nonnunquam ut ea quae dulcia sunt aliquid in se boni
habeant, et multum mali generant ex se; et sic bonum parvum in illis et
magnum malum ex illis. Et rursum fit ut ea quae sunt amara aliquid mali
habeant in se, et multum boni generent ex se; et sic parvum in illis
malum, et bonum magnum ex illis. Et propterea imprudentes qui praesentia
vident futura non praevident; parva mala fugiunt et magna incurrunt; et
parva similiter bona eligunt et magna perdunt. Et in omnibus tamen non
nisi commodum appetitur, quando ordinate quidem bene, quando vero
inordinate male. Nec tamen idcirco male quia commodum, sed ideo male
quia inordinatum.
|
|