|
Si autem excusabilis videtur homo pro eo quod natura infirmitate
mortalitatis corrupta affectum suum jam ex necessitate ultra mensuram
effluentem per se cohibere non potest, considerandum est quod non potest
excusare illa necessitas quam praecedens operata est voluntas. Culpa
enim voluntaria poenam meruit; poena autem operata est infirmitatem:
infirmitas vero induxit necessitatem. Et idcirco quia necessitatem
operata est voluntas, voluntatem ipsam excusare non potest necessitas.
Transgressionem ergo superioris appetitus quae solum fuit culpa,
subsecuta est transgressio inferioris quae est et poena et culpa. In
spiritu solo culpa: in carne, et poena, et culpa. Concupiscentia
spiritus inordinata, culpa: concupiscentia carnis poena et culpa; poena
praecedentis culpae, et culpa subsequentis poenae.
|
|