CAP. XXIV. Quid generati trahimus et quid regenerati amittimus. |
Quando igitur caro mortalis per coitum ad generandam prolem seminatur in concupiscentia, ad nascituram prolem in carne per concupiscentiam transit poena et culpa. Quando vero per sacramentum redemptionis regenerantur qui generati sunt in poena et culpa; emundandis per spiritum regenerationis in ipso originali vitio tollitur non poena, sed culpa. Culpa quippe idcirco tollitur ut justificentur, poena vera idcirco remanet ut exerceantur. |