CAP. XXV. De originali peccato.

De originali peccato multae ac difficiles oboriuntur quaestiones, quae utrum credendo melius quam discutiendo (si tamen discussionem aliquam admittunt quae plenam solutionem habere non possunt) tractentur ignoro. Primum quaeritur quid sit originale peccatum, deinde quomodo a patribus, praecipue ab iis in quibus per sacramentum regenerationis solutum est in filios, traducatur, utrum per solam animam, an per solam carnem, an per animam simul et carnem. Et si per solam animam, utrum per creationem, an per traductionem. Si autem per solam carnem quare in animam redundat quod non est ex anima.