|
Originale peccatum dupliciter intelligi potest, sive videlicet prima
illa inobedientia hominis quae prima omnium peccatorum fuit et
subsequentium origo omnium exstitit, sive vitium illud cum quo ab illo
traducto universi oriuntur, qui ab illo per carnis propagationem
traducuntur. Hoc autem vitium originis humanae duplici corruptione
naturam inficit; ignorantia scilicet mentem, et concupiscentia carnem.
Haec duo mala in primo quidem parente poena fuerunt praecedentis culpae
et culpa actualis; in nobis autem culpa subsequentis poenae, et culpa
simul et poena originalis. Quando ergo originale peccatum quantum ad
primum hominem dicimus, intelligimus primam culpam inobedientiae illius
quae illi quidem originalis dicitur; non quod ab illa vel cum illa
originem acceperit natura illius, sed quod ex illa quasi prima omnium
postmodum orta sint, et exierint subsequentia omnia mala illius. Quia
autem in illo a prima origine nullum peccatum descendit, illud etiam
peccatum quod in illo originale dicitur actuale illius fuit. Quia
profecto qui nascendo peccatum non traxit, peccatum non habuit nisi quod
agendo perpetravit.
|
|