|
Nos autem qui ab illo nascendo originem traximus, quod illi actuale
fuit, originale habemus, quia in nos per solam nativitatem descendit
quod in illo per actionem fuit. Natura enim nostra corruptionem quam in
illo per ipsius actionem concepit, per nostram solum ad nos nativitatem
traduxit. Et ideo nos nascendo peccatum concipimus, quod ille non
nascendo sed agendo habuit, a quo per nativitatem venimus. In illo
quippe spiritus per superbiam contra Creatorem tumens obedientiam non
tenuit; et idcirco creato ad ulciscendam injuriam suam spiritum quidem
ignorantia, carnem vero concupiscentia damnavit, ut in se bonum agendum
non videat; in carne autem sua malum agere concupiscat. Haec duo vitia
ad puniendam superbiam hominis juste in ipso confirmantur. Ignorantia
quidem, dum ab animo subtrahitur lumen veritatis; concupiscentia vero,
dum caro percutitur poena mortalitatis. Hanc igitur originalem
corruptionem natura primum vitiata ad posteritatem traduxit -
ignorantiam animae, carni vero concupiscentiam ad corruptionem
ministrans.
|
|