|
Postquam igitur demonstratum est quid sit originale peccatum, consequens
est ut etiam investigemus qualiter a patribus traducatur ad filios, id
est utrum secundum solam animam, an secundum solam carnem, an secundum
utrumque. Quidam originale peccatum non solum per carnem sed etiam per
animam a patribus in filios descendere putaverunt, quoniam non solum
carnem sed animam quoque ex traduce materiae esse crediderunt. Sicut
enim in generatione prolis de carne paterna substantialiter caro
trahitur, ita de gignentis anima, anima geniti essentialiter deduci ab
istis existimatur, propter quod sicut de corrupta carne caro corrupta
seminatur, ita et de anima peccatrice anima peccatrix corruptione
originali infecta, trahitur.
|
|