CAP. III. Quare prius ad feminam venit.

Libet considerare quam timenda fuerit in principio ad tentandam virtutem hominis hujus hostis malitia. Quasi enim parum de suis viribus praesumens humanam naturam in eam partem ubi debilior videbatur aggressus est, ut si forte illic aliquatenus praevalere potuisset, postmodum cum majori fiducia ad alteram quae robustior fuit pulsandam aut posterius subvertendam accederet. Sciens ergo quod verum esset (quamvis adhuc dictum non esset) Vae soli, quia cum ceciderit non habet sublevantem (Eccle. IV). Et si quispiam praevaluerit adversus unum duo resistunt ei; primum diligenter solitariam feminam exploravit, et inveniens; in ea primum omnem suae tentationis conatum experiri disposuit.