CAP. XXX. Quod anima non sit ex traduce.

Hic autem quidam doctorum multas hinc inde rationes et auctoritates opposuisse inveniuntur, quibus non animam sed solam carnem ex traduce esse astruere conati sunt. Et haec quidem ratio prima est quod spirituali naturae non convenit, neque ex materia esse, quoniam essentialiter simplex est sed neque materiam esse, quoniam in unitatis suae simplicitate individue semper consistens augeri vel multiplicari omnino non potest. Simplex enim natura propagationem non facit, ubi ad illud quod propagandum est ex eo a quo propagandum est pars sumi non potest nisi totum transierit. Quod ergo unum est inter duo si totum transierit, nihil ex eo remanet illi a quo est. Si autem totum permanet, nihil confertur illi ad quod est. Si igitur anima ex anima gignitur sicut caro ex carne, dicant quomodo simplex illa substantia aut tota in gignente remaneat si in genitum transierit, aut tota in genitum transeat si in gignente remanserit. Nisi forte omnes animas consubstantiales dicere velint, et illam naturam simplicem in propagatione filiorum personaliter quidem multiplicari, sed essentialiter non dividi. Non attendentes quanta inconvenientia hanc assertionem sequantur si una et eadem essentia simul beatitudini et damnationi, gloriae et poenae addicta credatur. Postremo dum dicat auctoritas: Revertatur pulvis in terram de qua sumptus est; et spiritus redeat ad Dominum qui fecit illum (Eccle. XII); manifeste ostenditur quod non spiritus de spiritu, sed caro de carne materialiter traducatur. Quamvis enim nostra corpora primo loco materialiter de terra sumpta non sint; idcirco tamen non inconvenienter de terra sumpta esse dicuntur, quia primi hominis corpus a quo nostra corpora materialiter de materia descenderunt de terra per materiam sumptum est. Quod licet sub eodem intellectu de spiritibus quoque nostris etiam si ex traduce esse crederentur posset dici, quod a Deo dati sunt in eo quod a Domino datus est primus ille spiritus a quo per materiam descenderunt. Tamen in hoc probabilius constat animas ex traduce non esse, quod sicut in primo homine corpus de terra sumptum; spiritus vero a Deo datus legitur, ita et ratio expostulat ut in sequentibus quoque hominibus caro quidem de carne descendere, spiritus autem a Domino venire credatur. Verumtamen cum spiritum rationalem a Domino datum sive inspiratum legimus, nequaquam eum quasi materialiter de divina essentia sive substantia sumptum credere debemus. Sed quod corpus per materiam de terra venit; spiritus autem sine praejacente materia per solam Creatoris potentiam esse accepit. Sicut corpus ab illo est ex quo materiam traxit, sic spiritus ab illo est per quem et a quo esse incoepit. Per illum videlicet cum fecit, ab illo autem cum dedit. Dicit autem rursum Psalmista: Qui finxit sigillatim corda eorum (Psal. XXXII). Corda quippe, id est rationales spiritus sive animas Deus sigillatim fingere dicitur; quia ea (non alia ex aliis quemadmodum in corporali natura apparet, sed singula per se) de nihilo creare perhibetur. Propterea cum in lege scriptum sit: Si quis percusserit mulierem praegnantem et illa abortivum fecerit; si non fuerit formatum, reddat animam pro anima (Exod. XXI); aperte declaratur quod cum caro ex carne seminatur, anima similiter ex anima non trahitur. Si enim cum carne anima seminatur, quare in abortivo et non formato anima pro anima non redderetur? Cum ergo in abortivo tantum formato anima pro anima reddi jubetur, quid nisi in eo quod necdum formatum est animam adhuc non esse ostenditur? Ut videlicet quemadmodum in primo homine prius corpus formatum, deinde animam infusam legimus; ita etiam in subsequentibus omnibus prius in vulva corpus humanum formari, deinde animam infundi credamus. Quod si cui forte mirum videatur quomodo paternum semen in vulva ante animationem vel crescere possit vel vegetari vel etiam usque ad ipsam humani corporis effigiem promoveri; videat quomodo arbusta et plantae et germina universa ejusmodi animam non habentia sola viriditate vegetantur et crescunt, et motu suo in formam proprio generi convenientem producantur. His igitur et hujuscemodi rationibus probabile factum est, animas ex traduce non esse; sed novas de nihilo creatas novis quotidie corporibus de paterno semine sunt, et rursum in vulva formatis ad vivificationem infundi. In quibus tamen omnibus nulla unquam ratio sive auctoritas in tantum praevalere potuit ut dubietatem tolleret quaestionis, excepto eo solo quod fides catholica magis credendum elegit animas quotidie corporibus vivificandis sociandas de nihilo fieri quam secundum corporis naturam et carnis humanae proprietatem de traduce propagari. Si autem animae ex traduce esse ducerentur, non tanta quaestio esset, quia manifestior justitia esset in eo quod peccatum originale a patribus in filios transire dicitur. Sed nos si occulta Dei judicia ratione comprehendere non possumus, tamen pro solvendis dubiis dubia alia asserere non debemus. Quaeritur tamen si animae ex traduce non sunt, quomodo peccato parentum filii obnoxii efficiuntur? Quod enim in parente peccatum est per illam utique naturam solam in filium descendit, quae sola per generationem a patre in filium transit. Si ergo sola caro seminatur, per solam utique carnem peccatum originale traducitur. Quod si verum est duo nobis quaerenda occurrunt. Unum scilicet quomodo per solam carnem sine anima peccatum a patre in filium transeat, alterum quomodo anima illius peccati quod per solam carnem et in sola carne descendit, particeps fiat. Nam caro sine anima quomodo peccatum habere potest, quae sine anima peccare omnino non potest? Si ergo in carne sine anima peccatum non fuit, quomodo per carnem aut in carne ad animam peccatum transire potuit? Quod enim aliquando in carne non fuit, ex carne illud postmodum anima non accepit.