CAP. XXXI. Quomodo per carnem peccatum transit ad animam.

Duo vitia humana natura a prima sui corruptione concepit, a quibus subsequentium omnium malorum propago postmodum pullulavit. Haec autem erant ignorantia boni et concupiscentia mali, quorum unum, id est ignorantia, mentem infecit; alierum, id est concupiscentia, carnem maculavit. Ignorantia poena fuit elationis, concupiscentia effectus mortalitatis. Ita quatuor mala in homine apparent: superbia, ignorantia, mortalitas, concupiscentia. Superbia mentis culpa tantum; mortalitas carnis poena tantum; ignorantia culpa et poena in mente; concupiscentia poena et culpa in carne. Propter elationem animus obscuratus est per ignorantiam, propter mortalitatem caro emollita per concupiscentiam. Quia enim animus per elationem contra Deum tumuit, ignorantia percussus lumen veritatis amisit. Quia vero caro mortalitate percussa est, ipsa sui languoris infirmitate dissoluta extra mensuram primae dispositionis desideria sua extendit. Haec est enim ipsa quae carnis concupiscentia vocatur, naturalis scilicet appetitus sive affectus ordinem transgrediens et mensuram transcendens. Ordinem transgrediens, quando movetur ad ea quae non debet; mensuram transcendens, quando movetur aliter quam debet. Ordinem enim appetitus transgreditur, quando ea appetimus quae appetere non debemus. Mensuram autem appetitus non tenet, quando etiam ea quae appetenda sunt aliter appetimus quam debemus. Sic igitur ex culpa prima et poena ultima duo media orta sunt, culpa et poena. Ignorantia boni, culpa et poena in mente; concupiscentia mali, culpa et poena in carne. In quibus peccati originalis radix consistit. Quia igitur caro humana a parentibus cum mortalitate seminatur, in eo ipso quod seminata subjacet mortalitati vivificata postmodum carnalis concupiscentiae subjecta invenitur necessitati, quia ipsa mortalitatis infirmitas causa est quam consequitur concupiscendi necessitas. Caro igitur quae in concupiscentia seminatur cum mortalitate concipitur, cum necessitate concupiscendi nascitur. In eo a quo seminatur culpam habet et actum culpae. In eo quod seminatur nec culpam habet nec actum culpae, sed causam. In eo quod nascitur causam culpae et culpam habet, sed actum non habet. Causa culpae corruptio mortalitatis est, culpa concupiscentia est. Actus culpae concupiscere est, causa culpae radix est. Culpa ipsa arbor, actus culpae fructus. In eo itaque quod seminatur, corruptio mortalitatis est. In eo autem quod nascitur, vitium concupiscentiae est. In eo autem quod movetur per concupiscentiam, actus qui a motu voluntatis inchoatur, motu operis perficitur. Non itaque nascentes propterea sine vitio esse existimentur, quia non concupiscunt, quoniam radicitus vitium concupiscentiae in ipsis est, per quod postea cum operantur concupiscunt.