|
Ignorantia autem non propterea vitium est in eis, quia cum nascuntur
veritatem non agnoscunt quando non debent; sed, quia tunc cum nascuntur
vitium in eis est, quo postea impediuntur ne veritatem agnoscant quando
debent. Nasci quippe sine cognitione natura est, non culpa. Sed in eo
vitio nasci quo postea a cognitione veritatis impediantur, culpa est non
natura. Hoc autem vitium in corruptione carnis est et in corruptione
sensus carnalis, qui sensus carnalis si integritatem suam haberet
provectus et exercitatus, judicium veritatis per ea quae foris
viderentur admonitus, sine labore conciperet. Quia vero ex carne
corrupta integritate sua privatus est, puram sine confusione erroris
veritatem haurire non potest.
|
|