|
Angeli quippe quia perfecti facti sunt ab intus eruditi sunt; homines
autem excepto duntaxat primo illo, qui sicut suo modo perfectus factus
est, ita et ipse quoque ab intus eruditus est, quia per intervalla
temporum ad cognitionem promoveri debuerunt, per species rerum
temporalium et visibilium foris ad cognitionem veritatis excitandi et
erudiendi fuerunt. Quae tamen excitatio et eruditio naturaliter et sine
labore homini adesset, si sensus hominis in carne mortali per peccatum
corruptus non fuisset, ut tunc plenum ac perfectum constaret, quod ait
Apostolus: Invisibilia ejus a creatura mundi per ea quae facta sunt
intellecta conspiciuntur (Rom. I).
|
|