|
In carne igitur mortali ex sensualitate corrupta nascitur vitium
concupiscentiae, ex sensu corrupto vitium ignorantiae. Ibi quia
appetitus quaerendae necessitatis ultra mensuram se extendit; hic autem
quia instrumentum concipiendae veritatis ab integritatis vigore deficit.
Hoc autem difficultatem quaestionis maximam adducit, quod originale
peccatum, non nisi in solo carnalis corruptionis vitio assignari
videmur, quod tamen usque ad participationem animae rationalis extendi
necesse est confiteamur.
|
|