|
Quomodo autem anima quae munda ac sine vitio creatur, particeps fiat
illius vitii quod per solam carnem adducitur, dignum inquisitione esset,
si aliqua hoc diligentia investigari posset. Nunc autem quia scientiae
humanae expositum non est ad cognitionem; fide a nobis credendum est,
non curiositate inquirendum. Nam si dicimus animam quando corpori
commiscetur voluntate quadam ad delectationem culpae inclinari; jam non
originali tantum sed actuali quoque peccato obnoxiam esse demonstramus.
Si vero necessitate aliqua ad consortium corporis et ad contagium vitii
corporalis detrusam confitemur, ex ipsa necessitate a reatu absolutam
esse ostendimus. Quod enim omnino necessitatis est, imputabile non est;
quod autem voluntatis est non originale est, sed proprium est. Constat
igitur quod anima rationalis corpori humano infusa nec voluntate
corrumpitur ne peccatum sit actuale, nec necessitate corrumpitur ne
vitium sit non imputabile. Non itaque malum illi est aut mala voluntas
quia nondum velle accepit, aut opus malum quia nondum adhuc bene vel
male agere potuit; sed malum illi est quia talis est quae nisi per
gratiam adjuvetur, neque cognitionem veritatis accipere, neque
concupiscentiae carnis suae resistere possit. Hoc autem illi inest non
de integritate conditionis, sed de societate carnis corruptibilis. Quae
videlicet corruptio quia a primo parente in omnem posteritatem per
carnis propagationem traducitur, originalis peccati maculam in vitio
ignorantiae et concupiscentiae ad universos dilatatur. Quod si quaeritur
qua justitia animae imputentur quae neque ex creatione accepit, neque ex
voluntate perpetravit; sed ex sola carnis societate contraxit, quam
tamen societatem non ipsa suo arbitrio vindicavit, sed in praecepto et
dispositione creatoris sui suscepit. Nos tandem id quod verum est
profiteri oportet, justitiam divinam in hoc irreprehensibilem quidem
esse, sed comprehensibilem non esse.
|
|