|
Nam ii qui dicunt Deum a principio proposuisse animas corporibus
vivificandis sociare, et corporum quidem generandorum homini officium
injunxisse, animarum autem creandarum potestatem sibi retinuisse, ut
homo justus corpora munda generaret: Deus autem justus animas mundas
crearet et corporibus sociaret. Et si homo opus suum corrupit, Deus
propositum suum mutare non debuit. Proptereaque Deus secundum propositum
bonum animas mundas crearet et corporibus sociaret, dum in quibus
corruptionem inveniunt et corruptionem trahunt non hoc ex Deo esse qui
sine corruptione illas facit; sed ex homine qui corporum naturam
corrupit. Qui ergo hoc dicunt rationem divinae justitiae non exponunt;
quia, sicut ad divinam bonitatem non pertinuit ut eas malas faceret, sic
nec convenire videbatur ut proponeret illic collocare ubi malas fieri
necesse esset. Non igitur magnopere insistendum est ut ratione
investigetur, quod fide magis quam ratione scrutari oportet.
|
|